Latine loqui
Tibi feremus auxilium ut discas loqui latine. Venias ad scholas retiales, conventus et seminaria nostra. Nemo est quin possit loqui latine. Tibi ostendemus viam qua commodius discas.
Scholae per rete
Num fieri potest ut latine loquamur?
Sane! Plerique ignorant quemlibet hominem posse commode loqui Latine non aliter atque linguis recentioribus, inter quas numeramus e.g. Anglicam, Francogallicam, Germanicam. Lingua latina abundat illis verbis quibus nobis est opus ut loquamur de vita cotidiana.
Attamen non discimus Latine ut loquamur de rebus tritis et cotidianis. Lingua Latina est prae ceteris idonea ad loquendum de rebus maximis, ut sunt philosophia, artes liberales, historia naturalis, ars pingendi et sculpendi. Quoties loquimur latine, cum exuamus vestes nostras cotidianas luto sordidas, omnia aspicimus ex insolito necnon altiore conspectu.
Tibi suademus ut ipse experiaris loqui Latine cum partem capias nostrarum scholarum retialium. Inde fiet ut mox, si quis ex te quaesiverit num loquaris Latine, respondebis firma voce: „loquor!“.
Quomodo discam latine loqui?
Cum multae sint viae quae Romam ducant, tibi suademus ut ineas hanc, quam infra per summa fastigia delineamus.
Gradus I: Invenias homines qui latine loquantur
In multis urbibus, verbi gratia Novi Eboraci, Londini, Berolini, invenies hominum greges qui certis temporibus conveniunt ad loquendum Latine. Nam in toto orbe terrarum augetur in dies numerus eorum qui soleant loqui Latine (latinitas viva). Grex noster, qui Berolini habet sedem, vocatur Circulus Latinus Berolinensis. Adeas nos, si forte visitas Berolinum: hic invenies quando simus conventuri.
Gradus II: Discas fundamenta
Utrum iam audiveris scholas Latinas in gymnasio an omnino expers sis rudimentorum linguae, iuvat te discere aut repetere cum grammaticae elementa tum usitatissima verba bonorum scriptorum. Liber tironibus aptus quem commendamus inscribitur Lingua Latina per se illustrata - Familia Romana.
Peculiare huius operis est usus unius Linguae, id est, lingua Latina explanatur Latine – lingua latina per se illustrata –, ut iam per titulum patet. Cuius libri capitula, quae constant et ex copiosis orationibus solutis et ex dialogis, potius legantur et recitentur alta voce neve convertantur in sermonem recentiorem. Hoc efficit ut discipuli omnino imbuantur Lingua latina, immo: immergantur, ut nostra aetate dicitur. Ita primos facies gradus ad facultatem Latine sermocinandi.
Gradus III: Discas verba Latina in usum cotidianum
Quibus verbis invitabis amicos ad potionem arabicam sorbillandam? Multi sunt libri quibus discas cum verba tum verborum iuncturas quae cotide tibi occurrant:
- Conversational Latin for Oral Proficiency: continet colloquia familiaria et cotidiana cum versione Anglica (cave: in hoc libro invenies multa quae aberrant ab usu bonorum scripturum, multa mendosa, multa parum elegantia).
- Corderius: Colloquia Scholastica: hic invenies colloquia quae maxima ex parte ad institutionem necnon ad vitam scholasticam pertinet. Cum conscriptum sit saeculo XVI, multum iuvat hoc opus etiam nostra aetate.
- Comenius: Orbis Sensualium Pictus: est lexicon imaginibus ornatum et collustratum, quod verba praebet in suo quoque contextu cum verborum tum rerum. Inde fit ut omnia plane intellegantur. Confectus saeculo XVII per multa hominum aetates iuvit et discipulos et magistros. Etiam aetate nostra habetur gaza vocabulorum cuius parem frustra quaeres.
Suntne instrumenta recentiora, e.g. pelliculae aut programmata computatralia, quorum ope discas loqui Latine? Quid de spectaculis televisificis quorum e.g. Barbarians? Cave: maxima ex parte, id quod invenies in rete omnium gentium est mendosum atque inelegans, cum peccet contra usum bonorum scriptorum. Hac de causa tibi suademus ut recurras ad puras fontes et probatas ut sunt Corderius et Comenius.
Gradus IV: Perpolias stilum tuum
Si perfeceris quae supra diximus, valebis sermocinari Latine. Nunc tempus est perpolire stilum et augere copiam verborum. Probata via qua pervenias ad metam est nota: legas, relegas, mandes memoriae quam plurima opera bonorum scriptorum, quorum usus delineavit et finxit illam linguam Romanorum aptissimam ad tradendum cultum et humanitatem per multa saecula et aetates hominum.
Hic commemoramus nonnulla opera, quae solemus commendare omnibus:
- Ciceronis orationes habentur fastigia stili Latini. Prima legatur quam primam confecit: pro Sexto Roscio Amerino, quam carissimam habemus.
- Erasmi Colloquia Familiaria: Erasmus Roterodamus conscripsit hoc opus ut traderet discipulis et maximam verborum copiam et bonos mores. Quae colloquia non solum oblectant animum, sed docent illa fundamenta humanitatis quae restitutores litterarum maxime colebant.
- Terentii comoediae docuerunt multas discipulorum aetates Latinae sermocinationis elegantias. Nihil obstat quominus legatur etiam Plauti Amphitryo, cum praesto sit editio accomodata in usum discipulorum qui perfecerint Familiam Romanam.
Gradus V: Macte virtute! Scopum attigisti
Mox animadvertes te posse sine ulla animi contentione intellegere libros Latine consciptos, cum tibi comparaveris loquendi facultatem. Nam homines Latine loquentes utuntur litterarum monumentis secundum naturae rationem: intelleges primo obtutu multas paginas eadem celeritate qua legis libros sermone patrio conscriptos, neque tibi erunt dissecanda et excutienda omnia verba, tibi non erit elucubrandum de rebus grammaticis, non consultabis limphatus lexica nec evolves auxilia. Cum lingua Latina evaserit in sucum et sanguinem, tibi non necesse erit convertere quicquam in sermonem patrium.
His libris latine loqui disces.
(ius imaginis: Casa editrice Vivarium novum)
Quaesita Frequentia
Quibus in terris sunt homines qui latine loquantur?
(Versio latina sequitur.)
Quot homines latine loquuntur?
(Versio latina sequitur.)
Fierine potest ut in schola latine loquamur?
(Versio latina sequitur.)