Scholae Graecae & Latinae per rete
Apud nos disces Graece et Latine audiendo, loquendo, scribendo, legendo. Per certos gradus te ducemus ad fastigia et linguae et litterarum.
Cur Speaking Latin? sive cur loquamur latine
Facultatem Latine loquendi exercemus quia non putamus quemquam posse commode litteras legere nisi qui sermonem penitus tenet. Neque disces sermones per mera exercitia grammatica nec vertendo in semonem patrium. Sunt ergo exercendae simul illae quattuor facultates iam notae eis, qui sermones nostrae aetatis colant: audiendi, loquendi, legendi, scribendi.
Quae scholae praebeantur
- Scholae Latinae et Graecae in usum tironum
- Scholae Latinae et Graecae in usum provectorum
- Scholae de litteris et Graecis et Latinis (e.g. Seneca, Cicero, Erasmus)
Quo modo incipias
Scholae nostrae habentur totum annum singulis hebdomadibus. Licet ergo, scilicet postquam colloquium percontatorium subieris, quandolibet inire scholas nostras.
Constituas ergo colloquium quo videamus quae scholae sint tibi aptae.