Qui simus
Diligimus linguam Latinam
Berolini vivimus, in urbe capite Germaniae, ubi solemus congregari inde a multis annis sub nomine Circuli latini Berolinensis. Nobis proposuimus ut diffundamus inter omnes gentes notitiam linguae Latinae, cum putemus provehi non posse concordiam et pacem nisi per litteras quae informent animum ad cultum et humanitatem.
Ad quas litteras ut propius accedamus, ut exuamus feritatem et induamus humanitatem, putamus non solum esse opportunum sed etiam iucundum colere linguam et Latinam et Graecam, quae audiendo et loquendo facillime discuntur. Favemus ergo rationi Ørbergianae q.d.
Coniuncti sumus vinculo amicitiae cum Academia Vivarii Novi, cui multum debemus maximamque habemus gratiam.
Te invitamus ad scholas nostras proxime futuras!
De nobis
Luca Quaglierini
Praefectus scholarum
Luca Quaglierini litteris Latinis et Graecis studuit primum Pisis Etruriae, deinde Berolini in Universitate Humboldtianae. Stilum perpolivit Romae in Academia Vivarii Novi, instituto linguae latinae celeberrimum (photographema fecit Luciana Salemi).
Dr. Viktor Becher
Praefectus sedis retialis
Dr. Viktor Becher linguisticae et informaticae studuit in Universitate Hamburgensi. Opus doctorale conscripsit de conversione inter linguas.
Antonia Grille
Moderatrix praeconiarum
Antonia Grille rebus oeconomicis studuit in Academia Oeconomiae et Iuris Berolini. Auxilium nobis fert in lingua Latina divulganda et ipsa scholas nostras frequentat.
Villa Falconeria, sedes Accademiae Vivarii Novi